- SULTS
- SULTSoppid. Sueviae, Latinis Solicinium, quod vide, sub proprio Comite, ex Familia perantiqua. In qua Rudolpho vel Alvico, sub principium saeculi XV. uxor Ursula Habspurgia Kletgoiae seu Kletgoviae Landgraviatum attulisse perhibetur. Coeterum diversae aliquoties lineae in hac gente fuêre, sed pleraeque minus diuturnae. Ioannis Ludovici Comitis progenitores sic habent. Rudolphus Comes Sulzensis Landgrav. Kletgoviae, ex Margareta Truchsessia Comite de Sonnenberg, pater fuit Ioh. Ludovici I. qui, ex Elisabetha Comite Bipontina, genuit Alvicum, defunctum A. C. 1572. Huius ex Barbora Comite Helffenstenia, filius Carolus Ludovicus, iunxit sibi Dorotheam Catharinam Comitem Saynensem, atque ex ea Carolum Ludovicum Ernestum suscepit, exstinctum A. C. 1642. Hôc et Mariâ Elisabethâ Comite Hohenzolleranâ genitus, Io. Ludovicus II. ex Maria Elisabetha Konigseccia sobolem suscepit. Phil. Iac. Spenerus Theatro Nob. Eur. Parte l. p. 37.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.